- FRIEDBERGIA Familia
- FRIEDBERGIA Familiaramus Familiae illustris Dapiferorum seu Truchsessiorum, in Germania, de quibus supra, in voce Dapifert diximus. Cum enim in Ioh. qui decessit A. C. 1403. filiis tres lineae inciperent, ultima Scheerensis in Iacobo coepit: quae nunc in duas denuo secatur, quarum priorem Comites Trauchburgense in Scheer constituunt, alteram Comites de Friedberg et Trauchburg. Et quidem horum progenitores ita se habent. Iacobi praefati fil. Ioh. Vilhelmum I. genuit defunctum A. C. 1517. ex Sibylla Sonnenbergia, patrem Vilhelmi II. qui exstinctus A. C. 1566. ex Iohanna Furstenbergia, Christophorum reliquit Dn. de Waldburg in Scheer: quo (Obrit is A. C. 1612.) ex Anna Maria Furstenbergia, editus Vilhelmus Henricus Truchsessius Com. de Fridberg et Scheer, maritus fuit Iulianae Sultzensis, e qua ei nat. A. C. 1615. fil. Otto, uxorem nactus est Mariam Sidoniam Schlickiam etc. Idem Spener. Theatr. Nobil. Part. III.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.